Memorizun

Benedictus

24 lines · about 12 minutes to learn

The Canticle of Zechariah (Luke 1:68-79), sung daily at Lauds, the morning prayer of the Roman Rite.

Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit,
et fecit redemptionem plebis suæ:
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius:
salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti:
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
ut sine timore,
de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos,
oriens ex alto:
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Quick facts about “Benedictus”

First line
Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit,
Length
24 lines
Time to learn
about 12 minutes

Questions about “Benedictus”

What is the first line of “Benedictus”?

The first line of “Benedictus” is: “Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit,”

How long is “Benedictus”?

“Benedictus” is 24 lines long.

How long does it take to memorize “Benedictus”?

Plan on about 12 minutes in the Memorizun trainer, which hides words and letters step by step so you recall the text instead of rereading it. A few short sessions on separate days help it stick.

What is the best way to memorize “Benedictus”?

Read it aloud once or twice, then use the trainer to hide more of the text each round until you can say it without looking. Review it again the next day.

♡ ♡ ♡